Yangismus (Mandarinice 杨朱学派 Yángzhūxuépài) fuit schola philosophica a Yang Zhu condita, per Aetatem Civitatum Bellantium (475–221 a.C.n.) florens, quae habere solebat actiones humanas in amore sui conditas esse et debere. Schola a sinologis descripta est primum sicut genus egoismi psychologici et ethici.[1] Fundamenta Yangistarum fuit notio xing ('humanitas'),[1] nomen deinde a Mencio in Confucianismum illatum. Nulla documenta a Yangistis recte scripta iam inventa sunt, et omnia scholae opera et notiones ex commentariis philosophorum aemulorum venit, praecipue in Huainanzi, Lüshi Chunqiu, Mengzi, et fortasse Liezi et Zhuangzi, textibus Sinicis.[2] Philosophus Mencius postulavit Yangismum olim Confucianismum et Moismum aemulavisse, quamquam veritas huius postulationis res controversa inter sinologos manet.[3] Quod Yangismus memoria plerumque excidit ante tempus cum Sima Qian suum Shiji compilaret, schola inter Centum Scholas Cogitationis non comprehensa est.